- ARDEA
- I.ARDEAUlyssis et Circes fil. Steph. in Α᾿ντεῖα. Item Persiae urbs Ptolemaeo et Amm. Marcellion.II.ARDEAamnis Galliae in Normannia provine. In Oceanum Britannicum se exonerat, prope Abrincas. Aliis Arduus.III.ARDEAurbs in Lation, a Danae, secundum quosdam, condita, Turni et Rutulorum regia, quasi Ardua, i. e. Magna et nobilis, teste Serviô, in illud Virg. Aen. l. 7. v. 411.--- --- Locus ardea quondamDictus avis, et nunc magnum tenet Ardea nomen.Hyginus ab augurio avis Ardeam dictam tradit. Alii vero a fervore regionis. Martial. l. 4. Epigr. 60. v. 1.Ardea solstitio, paestanaque rura petantur,Quique Cleonaeô sidere fervet ager.Ubi etiam morbosum locum Ardeam fuisle discimus. Strabo l. 5. Α῞πατα δ᾿ ἡ Λατίνη ἐςτὶν ἐυδαίμων, καὶ παμφόρος, πλὴν όλίγων χ???ρίων,τῶ κατα την` παραλίαν ὅσα ἑλώδη καὶ νοσερὰ, οἷα τὰ τῶ Α᾿ρδεατῶν, etc. Hinc illud Senecae Ep. 105. Quae observanda tibi sunt, ut tutior vivas, dicam. Tu tamen sic audias, censeo, ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem quâ ratione bonam valetudinem in Ardeatino tuereris. Hanc urbem, post Turni mortem, igue consumptam, et in avem sui nominis commutatam fabulatur Ovid. Met. l. 14. fab. 14. v. 573.---- Cadit Ardea, TurnoSospte, dicta potens, quam postquam barharus ignisAbstulit, ac tepidâ iacuerunt tecta favillâ,Congerie e media tum primum cognita praepesSubvolat, et cineres plausis everberat alis:Et sonus, et macies, et pallor, et omnia, captamQuae deceant urbem, nomen quoque mansit in illaUrbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.Nunc in ruinis iacet. Manet tantum castrum Marchionatus Caesarinae gentis in ora maris Tirrheni longitud. 36. 25. latitud. 41. 30. Nic. Lloydius. Instaurata haec urbs fuerat post primam deflagrationem, quae sub Aenea contigit; unde Ardeae Rutulorum meminit Liv. l. 1. c. 57. sub Tarquinio. Postea vero ab Hannibale denuo cversa ac incensa legitur, apud Servium. Salmas. ad Solin. p. 57.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.